monumenta.ch > Plinius > sectio 178

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 178
{LVI} Et arrhenicum ex eadem est materia. quod optimum, coloris etiam in auro excellentis; quod vero pallidius aut sandaracae simile est, deterius iudicatur. est et tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracae. utraque haec squamosa, illud vero siccum purumque, gracili venarum discursu fissile. vis eadem quae supra, sed acrior. itaque et causticis additur et psilotris. tollit et pterygia digitorum carnesque narium et condylomata et quidquid excrescit. torretur, ut valdius prosit, in nova testa, donec mutet colorem.